AEGYPTUS

AEGYPTUS
I.
AEGYPTUS
Ciceronis libertus, l. 16. ep. 15. Ad Tyronem.
II.
AEGYPTUS
Rex Aethiopum, a S. Matthaeo, ut horum traditio haber, ad Christi fidem conversus. Marmol. l. 10. c. 13.
III.
AEGYPTUS
a quo Aegypto regioni nomen secundum quosdam, Beli fil. et frater Danai ex Neptuno et Libya oriundus, qui cum 50. haberet filios, totidem eos fratris sui filiabus matrimonio coniunxit, quae a patre Danao, cui oraculô praedictum fuerat, ab uno generorum suorum regnô pulsum iri, instructae, primâ a nuptiis nocte suum quaeque maritum interfecerunt, praeter unam Hypermnestram, quae Lynceo viro suo pepercit,
------ ----- in parentem
Spledide mendax, et in omne Virgo
Nobilis aevum.
Uti loquitur Horat. l. 3. Carm. Od. 11. Vide Euseb. Hygin. Fab. 170. Ovid. Ep. Heroid. 14. Eustathium, etc. Lynceus autem postea pulsô Danaô, Argivorum regnum invasit: et ann. 69. regnavit.
IV.
AEGYPTUS
ex Mausoli, Cariae Regis, ministris, qui, Meletum misius, ad communicanda cum prodituris consilia fere deprehensus fuit, sed, quo astu evaserit, vide Polyaen. l. 6.
V.
AEGYPTUS
inter antiqua Nili fluv. nomina: Homero Αἴγυπτος, Od. ξ. v. 258. an quod ὑπὸ τῆς αἰγὸς ὕπτιος, suh Capri signo supinus, ut Goropio Becano placet? vide Eustathium τὸν Παρεκβολίτην in Homerum.
VI.
AEGYPTUS
peculiaris quaedam Aegypti regio, in Libr.Notit. qui eam in 6. Provincias dividit, quarum haec una. Vide Cumae. Populi verô seu incolae totius Aegypti, Aegyptii, qui apud se ab orbis primordio primos homines fuisse ferunt, cum propter soli fertilitatem, aerisque temperiem, tum propter Nilum, qui multa oblimi ubertatem generat animalia, et suâpte naturâ nutrit. Nam in Thebaidos agro gignuntur mures, quâ ex re multum stupent homines, cum priorem quorundam partem, pectore tenus animatam, in limo moveri videant, posteriori nondum inchoatâ, sed informi. [De quo Ovid. Met. l. 1. fab. 8. v. 422.
Sic ubi deseruit madidos sepiemfluiss agros
Nilus, et antique sua flumina reddidit alveo,
Aetheriôque recens exarsit sidere limus,
Plurima cultores versis animalia glebis
Inveniunt, et in his quaedam modo caepta sub ipsum
Nascendi spatium quaedam imperfecta, suisque
Trunca vident numeris: et codem in corpore saepe Altera pars vivit; rudis est pars altera tellus.
Mela l. 1. c. 9. Nilus glebis etiam infundit animas, ex ipsaque humo vitalia effingit. Hoc eo manifestum est, quod ubi sedavit diluvia; ac sesibi reddidit, per humentes camkpos quaedam nondum perfecta nimalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte iam formata, ex parte adhuc terrea visuntur. Verum hoc esse suô quoque suffragiô comprobat Plinius, et murium exemplô ostendit l. 9. c. 58. Ommibus his, inquit, sidem Nili inundatio affert, omnia excedentem miracula: quippe detegente eô musculi reperiuntur, inchoatô opere genitalis aquae terraeque, iam parte corporis viventes, novissimâ effigie etiamnum terrenâ. Testis etiam Diodor. Sic. l. 1. c. 2.] Verum Psammeticho regnum adepto, cum incessisset cupido dignoscendi, qui revera primi hominum exstitissent, ex eo tempore didicerunt Aegyptii, Phrygas fuisse primos, se vero secundos, Diod. et Herod. vide etiam hac de re historiam scitam et lepidam in Psammetichus. Ut et haec addam: Aegyptum plerique volunt nili fluminis invectu paulatim fuisse aggestam, ac proinde illam Ephorus appellat ποταμόχωςον; Herodotus ἐπίκτητον γεν̑, et δῶρον τȏυ ποταμοῦ. Aristot. τȏυ ποταμοῦ ἔργον. Atque ex coipso Aethiopes sese Aegyptiis antiquiores esle probabant, quod cum Aegyptus olim esset mare. tandem τȏυ Νςίλου κατα τὰς ἀναβάτεις τὴν εν τῆς Αἰθιοπίας ἰλυν` καταφέροντος, Nilô per excessus suos limum ex Aethiopiâ ferente, facta esser terra continens. Cui rei probandae multa afferunt. 1. Quoties Nilus abundat limi alluvionibus, cedere pelagus et removere nonnihil. 2. In Aegyptimontibus convhylia reperiri. 3. puteos et fontes quotquot sunt salsam habere et amaram aquam, ac si reliquiae maris in iis subsederint. 4. Denique Pharum insulam, hodie solum 7. stadiis aut summum mill. pass. ab Alexandriâ disparatam, Homeri verô aevô noctis et diei cursu ab Aegypto distâsle, ut idem testatur, Od. δ. v. 356. Constat tamen, Aegyptum semper in eodem fuisse situ; nam ut cetera taceam, Tanis Aegyptiorum olim regia non procul a Tanitico, Nili ostio, iam extabat tempore Mosis. Psal. 78. v. 12. Qui mirabilia fecit in terra Aegypti, in campo Taneos. Quin antiquissima urbs, in qua decimus a diluvio Abrahamus diu vixi, Gen. c. 13. v. 18. et c. 23. v. 2. non nisi septenniô ante Tanim fuit rondita, Num. c. 13. v. 22. Itaque fabularis historia Isidis, et Ori, et Osiridis, quâ nihil antiquius habent Aegyptii, multorum meminit locorum in infima Aegypto, ut quae illô aevô iam exstiterint. Sic in Plutarcho de Iside, et Osiride legas, arcâ inclusum in mare fuisse deiectum, δια τȏυ Ταναϊτικοῦ ςόματος, per Nili ostium Tanaiticum, et postmodum a Busiride sepultum, aut ut alii
volunt, Taphosiride: Et Orum Buti educatum, et Pelusium oppid. ab Iside conditum. Sed et Troianis temkpotibus creditur Menelaus Canobum appulisse, unde Pharus aberat solum 127. stadiis. Itaque falsissimum est, quod ab Homero loc. cit. traditur, a Pharo in Aegyptum noctis et diei cursum fnisse, adeoque cursum navis,
----- ᾗ λιγὺς οὖρος ἐπιπνείησιν ὄπιςθεν,
----- Stridens quam ventus pone sequatur.
Navis enim integrum diem ventô secundô procedens, eôque stridente et acri, iter emetitur decuplô longius, i. e. pro centum et viginti stadiis, stadia mille et ducenta. Id lectorem malo docere Aristidis verbis in Oratione Aegyptiacâ: Κάνωβος φάρου ςαδιους ἔικοσι καὶ ἑκατὸν ἀπέχει, κά τοι ῃαϋς πανημερία θέουτα, ὑπ ἀν???´μου κατα πρύμναν πνέοντος, προςθήσω δὲ καὶ λιγέως, οὐκ εἴκοτι καὶ ἑκατὸν ςαὶίους ἀνύσ ??? μαλ´ςα, ἀλλ᾿ ἴσως μᾶλλον διακοτίους καὶ χιλίους. Sed neque Aegypto quicquam ex Nili alluviombus concesserim; id enim quicquid est, facile dissipat continua matis agitatio. Proinde cum Alexandria stet ab annis fere bis mille, tamen semer est litorea, et quantum a Pharo distabat olim, tantum hodieque distar, nempe stadia 7. aut, ut alii, mill. pass. Aristides ubi supra: καίτοι τῆς μὲν ἠπείοου ἀπέχει ἑπτὰ μάλιςα ςαδίους. Amm. Marcellin. l. 22. c. 16. Insnla Pharos, ubi Protea cum Phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inslatius: â civitatis litore mille passibus disparata. Haec Veteres. Nihilo magis credo, quod haber Plutarchus in Iside, omnes Aegypti fontes, et puteos esse amaros. Fontem Solis prope heliopolim multi describunt; sed amarum esle nullus observat, ut neque quemquam alium in Aegypto, quod quidem sciam. Iam quod de conchyliis in sumitate montium praeter Plutarchum Herodotus etiam tradit, malo referre ad signa generalis inundationis, quae in diluvio contigit. Quo mire faciunt haec Theophrasti apud Philonem de mundi perenntate: Σημεῖα τὰ τῆς παλαιᾶς ἐναπολέλειφθαι θαλαττώσεως, ψκφίδας τὲ καὶ κόγχας καὶ ὅσα ὁμοιότροτα πρὸς αἰγιαλοὺς εἰώθασιν ἀποβράττεςθαι, h. e. pristina inundations signa superesse calculos, et conchas, et quaecumque huius operis aestuante mari solet ad litus eici. Itaque etiam in Numidia Pomp. Mela l. 1. c. 6. aliquid observat simile. Interius, inquit, et longe satis a litore (si sidem res capit) mirum admodum, spinae piscium, muricum, ostrecrumque fragmenta, saxa attrita (uti solent) fluclibus, et non differentia marinis, infixae cautibus anchorae. Alia et huiusmodi signa, vestigia esfusi olim usque ad ea loca pelagi, in campis nihil alentibus esse invenirique narrantur. Et Ovid. Met. l. 15.
---- Vidi factas ex aequore terras,
Et procul â pelago conchae iacuere marine,
Et vetus inventa est in montibus anchora summis.
De Aegypto plura qui volet praeter Geogtaphos, Auctoresque retro laudatos, Herodotum, Diodorum, Plutarchum, Aristidem, Heliodorum consulat. Ex recentioribus adde P. de Valle, Itiner. tom. 1. qui, paulo post initium saeculi huius, inter alias regiones dissitas, hanc quoque sollicite perlustravit, eamque exactissime descripsit; Ut alios omittam. Partes eius ut dictum, a Nilo fluv. remotiores fere incultae nunc iacent, praesertim Libyam versus; cum olim numeraret 20000. Urbium et ultra. Ad incolas ut redeam, admirabiles adeo fuêre in nectendis machinis Aegyptii, ut hine tractum fuerit provercium,
Δεινοὶ πλέκειν τὰς μηχανὰς Αἰγύπτιοι.
De versutis, et ut ait Plautus in Pseud. Aclu. 1. sc. 5. consutis dolis dictitatum. Torqueri potest et in perplexas sophistarum argutias, ac syllogismorum inexplicabiles labyrinthos, aut in Sycophantas et delatores, qui vera falsis permiscendo, nectunt calumnias. Aegyptii praeterea, quod gestandis oneribus quaestum non satis honestum factitare consueverint (unde et Α᾿χθοφόροι dicti) in iocum proverbialem abierunt, hôc adagiô,
Οὓς οὐκ ἄραιντ᾿ ἂν οὐδ᾿ ἑκατὸν Αἰγύπτιοι.
De molestis dici solitum, ac moribus intolerandis, seu fastu praeturgidis. Suidas. Hine affine est, Aegyptius laterifer, Αἰγύπτιος πλινθοφόρος Aristoph. in Avibus. Quadrare videtur in sordidum, atque infimae sortis hominem, vel potius in eum, qui molestis negotiis (puta LEXICIS CONFICIENDIS) premitur. Nic. Lloydius. Sed et Aegyptios vanam gentem, et novandis, quam gerendis rebus aptiorem vocat Q. Curtius l. 4. c. 1. Synesius in encomio calvitii per translationem Αἰγυπτιάζειν pro dolo seagere usurpat. Strabo l. 17. ἀνθρώπους ἀπολέμους vocat, homines imbelles, h. e. ad rem gerendam ineptos. Polybius l. 15. ait, esse hoc Aegyptiis hominibus innatum, ut dum fervent irâ, mirum in modum sint crudeles. Plinio in Pancgyrico c. 31. appellantur ventosa et insolens natio. Philo in Flaccum scribit, esse Aegyptios naturâ irritabiles, et e minima scintilla suetos magnas seditiones accendere, Et Vopiscus in Saturnino: c. 7. Sunt Aegyptii viri ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi, atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes; Et mox ex epistolâ Adriani c. 8. Aegyptum totam didici levem, pendulam, ad omnia famae momenta volitantem etc. Genus hominum scditiosissimum. Ergo Suetoniô in Caes. c. 35. teste, veritus est Caesar Aegyptum provinciam sacere; ne quandoque violentiorem praesidem nacta, novarum rerum materia esset. Plura suggerent Geographi, Ptolemaeus, Strabo, Plinius, Pomponius Mela, Solimis, Ortelius, Mercator, Cluverius, Bertius, Merula, Maginus, Sempilius, Golnitzius, Sanso et du Val: Historici, Herodotus, Diodorus Siculus, Ammiamis marcelliaus, Polybius, Iustinus, Diogenes Laertius, Manetho et Berosus, Iosephus, Appianus Alexandrinus, Procopius, Iac. Vitriacensis, Nangius, Leunclavius, Terniellus, Salianus, Historia Calisarum, Godosredus, P. Iovius, Maffaeus, Capellus, marmolius, Murthadius, Haito, Davity, et iam supra dicti Philologi, Pkilo Iudaeus, Circro, Aristoicles, Iamblichus, Luciams, Cl. Alexandrinus, Eusebius, Plutarchus, Macrobius, Suidas, Aeltanus, Cael. Rhodiginus, Pierius etc. Chronologi, tandem aliique, Petavius. Scaliger, Calvisius Ricciolus, Censorinus, Pouletus, Montconis, Thevenotus, Guyonus, Pigafetus, Villamontius, Radzivilius, Palernus, Mantagazzius. Vinc. le Blanc, Beloniu, Iarricus, Ioh. Leo. et supra omnes praelaudatus Marshamus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Aegyptus — Aegyptus, hier dunkelrot unterlegt Aegyptus, lateinisch für Ägypten, war von 30 v. Chr. bis zur islamischen Expansion 642 n. Chr. eine Provinz des römischen bzw. byzantinischen Reichs. Wegen des großen Reichtums Ägyptens nahm sie unter den… …   Deutsch Wikipedia

  • Aegyptus — [ē jip′təs] n. Gr. Myth. a king of Egypt whose fifty sons marry the fifty daughters of his brother Danaus: see DANAIDES * * * …   Universalium

  • Aegyptus — [ē jip′təs] n. Gr. Myth. a king of Egypt whose fifty sons marry the fifty daughters of his brother Danaus: see DANAIDES …   English World dictionary

  • Aegyptus — In Greek mythology, Αἴγυπτος/Aígyptos, usually Latinized as Aegyptus, in Greek ( supine goat ), descendant of the heifer maiden, Io, and the river god Nilus, was a king in Egypt. [Egypt took its name from his, according to folk etymology (see the …   Wikipedia

  • AEGYPTUS Turcis Elcuibet — Asiae regio (licet a Ptolemaeo in Africa discribatur) teste Mela l. 1. c. 9. in 2. partes dividitur. Una inferior, quae et Delta, ad occidentem Bechria, et ad ortum Errif, teste Io: Leone, dicitur. Altera Superior, vulgo Sahid, et olim Thebais… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Aegyptus — Égyptos Dans la mythologie grecque, Égyptos ou Ægyptos (en grec ancien Αἴγυπτος / Aiguptos), fils de Bélos et d Anchinoé, est un roi africain. Gouverneur de l Arabie, il s empare de l Égypte (à laquelle il donne son nom) à la mort de son père. Il …   Wikipédia en Français

  • Aegyptus — noun King of Egypt in Greek mythology whose name means supine goat …   Wiktionary

  • ЕГИПЕТ, ЭГИПТ — •Aegyptus, Αιγυπτος, 1) как мифологическое лицо: ó Αιγυπτος, сын Бела, двойничный брат Даная, покоривший страну Меламподов и… …   Реальный словарь классических древностей

  • Египет —    • Aegyptus,          Αιγυπτος,        1. как мифологическое лицо: ó Αιγυπτος, сын Бела, двойничный брат Даная, покоривший страну Меламподов и назвавший ее по своему имени Египтом. Данай имел 50 дочерей, Египт 50 сыновей. Опасаясь злых… …   Реальный словарь классических древностей

  • History of Roman Egypt — Ægyptus redirects here. See Egypt Province for the province of the Ottoman Empire. The History of Roman Egypt begins with the conquest of Egypt in 30 BC by Octavian (the future Emperor Augustus), following the defeat of Marc Antony and Ptolemaic… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”